- ANNULI Signatorii
- ANNULI SignatoriiLaconum inventum, qui non contenti clavibus et claustris, in conclavibus, thalamis, oecis, et coeteris interioribus domum membris muniendis, signacula etiam adhibebant. Et primo quidem hâc fini ligna θριπήδεςτα, h. e. verme corrosa usurpabant, eorumque figuram signaculis, foribus appensis,imprimebant. Postea Annulos excogitârunt, qui eundem usum praestarent, et a fraudibus servorum et suppilatione res asservatas vindicaerent. Quod tamen quam nihil Lacydem Philosophum iuverit, dicemus infra ex Laertio in Lacyde. Hos Annulos signatorios, male confundit Lipsius Annal. l. 2. cum Annulis adiunctas claves habentibus, quorum duos inseruit d. l. in Batavia erutos. Sed nullum in illis impressum sigillum ad signandum aptum. meraeque claves sunt cum annulo, ut digito teneri possint, uri pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 931. Inprimis Annulo obsignabant Veteres, quae seras et claustra non patiebantur, ut armariola, lagenas vini et coetera eiusmodi γρυτάρια, Martial. l. 9. Epigr. 89.Nunc signat meus annulus lagenam.Sed hac de re infra pluribus dislerendi erit occasio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.